Trouvé 115 Résultats pour: Aquas

  • Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. (Liber Isaiae 43, 2)

  • Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. (Liber Isaiae 43, 20)

  • Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)

  • et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas. (Liber Isaiae 44, 4)

  • Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)

  • Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. (Liber Isaiae 55, 1)

  • qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; (Liber Isaiae 63, 12)

  • Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. (Liber Ieremiae 2, 13)

  • Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. (Liber Ieremiae 17, 8)

  • et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ: et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)

  • Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. (Liber Ieremiae 50, 38)

  • Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ. (Liber Ieremiae 51, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina