Trouvé 82 Résultats pour: Aquarum
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. (Liber Psalmorum 113, 8)
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 136)
Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, (Liber Proverbiorum 8, 24)
quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ; (Liber Proverbiorum 8, 28)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. (Liber Ecclesiastes 2, 6)
Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. (Canticum Canticorum 4, 15)
Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)
In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. (Liber Ecclesiasticus 39, 17)
In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: (Liber Ecclesiasticus 39, 22)
Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)
In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. (Liber Ecclesiasticus 50, 3)