Trouvé 289 Résultats pour: Apud
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam, simul et Græci, conquerentes de iniqua nece Oniæ. (Liber II Maccabaeorum 4, 36)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: (Liber II Maccabaeorum 12, 30)
Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo: (Liber Proverbiorum 3, 7)
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: (Liber Proverbiorum 6, 1)
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. (Liber Proverbiorum 11, 1)
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. (Liber Proverbiorum 17, 10)