Trouvé 10566 Résultats pour: Ad
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. (Liber Exodus 12, 41)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)
Advena et mercenarius non edent ex eo. (Liber Exodus 12, 45)
Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. (Liber Exodus 12, 49)
Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 13, 1)
Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem. (Liber Exodus 13, 3)
Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. (Liber Exodus 13, 15)
Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. (Liber Exodus 13, 17)
Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. (Liber Exodus 13, 19)
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore. (Liber Exodus 13, 21)
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 14, 1)
