Trouvé 22502 Résultats pour: És
Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. (Liber Exodus 26, 12)
Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. (Liber Exodus 26, 13)
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. (Liber Exodus 26, 14)
Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, (Liber Exodus 26, 15)
Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. (Liber Exodus 26, 19)
quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. (Liber Exodus 26, 21)
Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, (Liber Exodus 26, 22)
Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. (Liber Exodus 26, 24)
Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. (Liber Exodus 26, 25)
Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, (Liber Exodus 26, 26)
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis. (Liber Exodus 26, 29)
Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)