Trouvé 174 Résultats pour: vocavit sanitatem

  • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “Festina adducere Michaeam filium Iemla”. (Liber I Regum 22, 9)

  • vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar”. (Liber II Regum 4, 22)

  • Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “Voca Sunamitin hanc”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “Tolle filium tuum”. (Liber II Regum 4, 36)

  • Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)

  • Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8, 1)

  • Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”. (Liber II Regum 8, 14)

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “Quia peperi eum in dolore”. (Liber I Paralipomenon 4, 9)

  • ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset. (Liber I Paralipomenon 7, 23)

  • Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)

  • Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “Voca cito Michaeam filium Iemla”. (Liber II Paralipomenon 18, 8)

  • Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: “Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo. (Liber Thobis 4, 3)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina