Trouvé 260 Résultats pour: viginti
Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 23, 31)
Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma. (Liber II Regum 23, 36)
Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 22)
Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti. (Liber I Paralipomenon 7, 2)
Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. (Liber I Paralipomenon 7, 7)
Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti. (Liber I Paralipomenon 7, 9)
Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 29)
Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 12, 31)
De Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescenti. (Liber I Paralipomenon 12, 36)
Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia. (Liber I Paralipomenon 12, 38)
De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti; (Liber I Paralipomenon 15, 5)