Trouvé 103 Résultats pour: verumtamen

  • Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis. (Liber Psalmorum 68, 22)

  • Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. (Liber Psalmorum 73, 18)

  • Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. (Liber Psalmorum 75, 9)

  • Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit; (Liber Psalmorum 78, 23)

  • Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis. (Liber Psalmorum 91, 8)

  • Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 140, 14)

  • Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. (Liber Ecclesiasticus 29, 11)

  • et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient; (Liber Ecclesiasticus 38, 37)

  • verumtamen reveremini iudicium meum: (Liber Ecclesiasticus 41, 19)

  • Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. (Liber Isaiae 14, 15)

  • Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina