Trouvé 523 Résultats pour: vero
Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. (Liber Numeri 15, 30)
At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: “Ne forte et nos terra deglutiat”. (Liber Numeri 16, 34)
Carnes vero eorum in usum tuum cedent, sicut pectusculum elevatum et armus dexter tua erunt. (Liber Numeri 18, 18)
Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)
Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram, (Liber Numeri 26, 58)
Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)
Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant, (Liber Numeri 31, 42)
Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim (Liber Numeri 32, 37)
Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem”. (Liber Deuteronomii 5, 31)
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)
Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos. (Liber Iosue 2, 22)
Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens: (Liber Iosue 6, 25)