Trouvé 185 Résultats pour: vade
Dixit ergo Ionathan ad David: “Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 42)
Dixitquc Gad propheta ad David: “Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae”. Et profectus David venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)
Consuluit igitur David Dominum dicens: “Num vadam et percutiam Philisthaeos istos?”. Et ait Dominus ad David: “Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila”. (Liber I Samuelis 23, 2)
Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua”. (Liber I Samuelis 23, 4)
Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam”. (Liber I Samuelis 25, 35)
Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”. (Liber I Samuelis 26, 19)
Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim”. (Liber I Samuelis 29, 7)
Dixitque ei Abner: “Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)
Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “Vade, revertere”. Qui reversus est. (Liber II Samuelis 3, 16)
Dixitque Nathan ad regem: “Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est”. (Liber II Samuelis 7, 3)
“Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? (Liber II Samuelis 7, 5)
Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: “Surge, vade!”. (Liber II Samuelis 13, 15)