Trouvé 119 Résultats pour: universis

  • Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me”. (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • et de divisionibus sacerdotalibus et leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis ministerii templi Domini, (Liber I Paralipomenon 28, 13)

  • et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant. (Liber II Paralipomenon 1, 17)

  • sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis. (Liber II Paralipomenon 9, 19)

  • Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores. (Liber II Paralipomenon 11, 23)

  • Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)

  • Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 28, 24)

  • Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu? (Liber II Paralipomenon 32, 14)

  • Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 9)

  • At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 29)

  • Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina