Trouvé 129 Résultats pour: testamentis mandata
Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius. (Liber Ecclesiasticus 15, 15)
Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives. (Liber Ecclesiasticus 15, 16)
Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. (Liber Ecclesiasticus 26, 24)
Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat. (Liber Ecclesiasticus 29, 1)
Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
Sapiens non odit mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis. (Liber Ecclesiasticus 33, 2)
Sed cum viro timorato assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem mandata, (Liber Ecclesiasticus 37, 15)
et in testamentis stetit semen eorum; (Liber Ecclesiasticus 44, 12)
Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 21)