Trouvé 221 Résultats pour: tempus purificationis

  • Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, (Actus Apostolorum 7, 17)

  • Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel. (Actus Apostolorum 7, 23)

  • Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. (Actus Apostolorum 13, 11)

  • et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; (Actus Apostolorum 13, 18)

  • Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. (Actus Apostolorum 14, 28)

  • Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)

  • Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)

  • Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)

  • Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)

  • Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina