Trouvé 3169 Résultats pour: sum
Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. (Apocalypsis Ioannis 15, 1)
Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)
Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore (Apocalypsis Ioannis 16, 10)
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna. (Apocalypsis Ioannis 17, 6)
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo”, (Apocalypsis Ioannis 18, 7)
Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. (Apocalypsis Ioannis 20, 5)
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo (Apocalypsis Ioannis 20, 7)
Et dixit mihi: “Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. (Apocalypsis Ioannis 21, 6)
Et dicit mihi: “Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 9)