Trouvé 44 Résultats pour: solium

  • Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem, (Liber Ieremiae 29, 16)

  • Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem; (Liber Ieremiae 36, 30)

  • et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos; (Liber Ieremiae 43, 10)

  • Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 38)

  • Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)

  • Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae. (Prophetia Amos 6, 3)

  • Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)

  • et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui. (Prophetia Aggaei 2, 22)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina