Trouvé 29 Résultats pour: senex
Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. (Liber Genesis 19, 31)
Erat autem Abraham senex dierumque multorum; et Do minus in cunctis benedixerat ei. (Liber Genesis 24, 1)
consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui. (Liber Genesis 35, 29)
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?”. (Liber Genesis 43, 27)
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)
Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: “Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est. (Liber Iosue 13, 1)
Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)
Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: “Unde venis et quo vadis?”. (Liber Iudicum 19, 17)
Cui respondit senex: “Pax tecum sit! Ego praebebo omnia, quae necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas”. (Liber Iudicum 19, 20)
Egressusque est ad eos senex et ait: “Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)
Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, (Liber I Samuelis 2, 22)
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. (Liber I Samuelis 2, 31)