Trouvé 56 Résultats pour: semine

  • Haec dicit Dominus: “Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda”. (Liber Ieremiae 22, 30)

  • “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Iudae semine hominum et semine iumentorum. (Liber Ieremiae 31, 27)

  • equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis”. (Liber Ieremiae 33, 26)

  • Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. (Liber Ieremiae 41, 1)

  • Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)

  • et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit, (Prophetia Ezechielis 17, 13)

  • dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento pro peccato. (Prophetia Ezechielis 43, 19)

  • Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient. (Prophetia Ezechielis 44, 22)

  • Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum (Prophetia Danielis 1, 3)

  • Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae. (Prophetia Danielis 2, 43)

  • In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe ravit super regnum Chaldaeorum, (Prophetia Danielis 9, 1)

  • et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; (Evangelium secundum Marcum 12, 21)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina