Trouvé 57 Résultats pour: sanctuarium

  • Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, (Prophetia Ezechielis 37, 26)

  • et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum”. (Prophetia Ezechielis 37, 28)

  • Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum. (Prophetia Ezechielis 42, 20)

  • Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 43, 21)

  • haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel. (Prophetia Ezechielis 44, 9)

  • Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium meum. (Prophetia Ezechielis 44, 16)

  • et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 27)

  • ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. (Prophetia Ezechielis 45, 2)

  • Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 45, 18)

  • Et iuxta terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 8)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina