Trouvé 280 Résultats pour: sacrificium pro peccato
Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? (Evangelium secundum Ioannem 8, 46)
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: (Evangelium secundum Ioannem 16, 8)
de peccato quidem, quia non credunt in me; (Evangelium secundum Ioannem 16, 9)
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, (Epistula ad Romanos 3, 9)
Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. (Epistula ad Romanos 6, 7)
Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. (Epistula ad Romanos 6, 11)
neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)