Trouvé 241 Résultats pour: regnum

  • Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)

  • sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus”. (Liber I Samuelis 13, 14)

  • Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?”. (Liber I Samuelis 18, 8)

  • Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est”. (Liber I Samuelis 20, 31)

  • Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel, (Liber I Samuelis 24, 21)

  • Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, (Liber I Samuelis 28, 17)

  • ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee”. (Liber II Samuelis 3, 10)

  • Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: “Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner; (Liber II Samuelis 3, 28)

  • Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. (Liber II Samuelis 5, 12)

  • Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. (Liber II Samuelis 7, 12)

  • et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter”. (Liber II Samuelis 7, 16)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina