Trouvé 265 Résultats pour: regnum caelorum

  • Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)

  • Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 11)

  • Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra”. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)

  • Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)

  • Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium, (Liber II Maccabaeorum 4, 7)

  • ad haec respondit: “Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum. (Liber II Maccabaeorum 14, 6)

  • et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem; (Liber II Maccabaeorum 15, 23)

  • creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)

  • concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. (Liber Sapientiae 6, 20)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas. (Liber Ecclesiasticus 10, 8)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina