Trouvé 20258 Résultats pour: re

  • Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent, (Liber Genesis 6, 1)

  • videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)

  • Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)

  • Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)

  • “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”. (Liber Genesis 6, 7)

  • Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth. (Liber Genesis 6, 10)

  • Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6, 11)

  • dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6, 15)

  • Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina