Trouvé 2423 Résultats pour: qui clamavit in Israel
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)
Positis autem genibus clamavit voce magna: “Domine, ne statuas illis hoc peccatum”; et cum hoc dixisset, obdormivit. (Actus Apostolorum 7, 60)
Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; (Actus Apostolorum 9, 15)
Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)
Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus”. (Actus Apostolorum 16, 28)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)