Trouvé 9 Résultats pour: quadringentis
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)
Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)
Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 17)
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)
Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Regum 14, 13)
Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Paralipomenon 25, 23)
Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis. (Liber II Maccabaeorum 12, 33)
Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)