Trouvé 8 Résultats pour: proiecisti
Et ait Samuel ad Saul: “Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel”. (Liber I Samuelis 15, 26)
sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum: (Liber I Regum 14, 9)
Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. (Liber Nehemiae 9, 11)
Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
Propterea haec dicit Dominus Deus: “Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas”. (Prophetia Ezechielis 23, 35)
Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)