Trouvé 12 Résultats pour: procidit

  • Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. (Liber I Samuelis 25, 23)

  • Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit: (Liber Iudith 9, 1)

  • Ut autem resuscitaverunt eum, procidit ad pedes Iudith et adoravit faciem ipsius et dixit: “Benedicta tu in omni tabernaculo Iudae et in omni gente, quicumque audientes nomen tuum turbabuntur. (Liber Iudith 14, 7)

  • Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. (Liber Esther 8, 3)

  • Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)

  • Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius (Evangelium secundum Marcum 5, 22)

  • Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)

  • Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)

  • Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)

  • Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)

  • Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)

  • Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae; (Actus Apostolorum 16, 29)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina