Trouvé 42 Résultats pour: praecepi

  • Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi vobis. (Liber Deuteronomii 31, 5)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum”. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”. (Liber Iosue 1, 9)

  • omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)

  • dixitque ad eos: “Fecistis omnia, quae vobis praecepit Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis, oboedistis (Liber Iosue 22, 2)

  • et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)

  • Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? (Liber I Samuelis 2, 29)

  • Dixitque Samuel coco: “Da partem, quam dedi tibi et praecepi, ut reponeres seorsum apud te”. (Liber I Samuelis 9, 23)

  • Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber II Samuelis 7, 7)

  • Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)

  • Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia, quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris, (Liber I Regum 9, 4)

  • et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi”. (Liber I Regum 17, 4)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina