Trouvé 2849 Résultats pour: populus Israel

  • Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)

  • Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; (Liber Exodus 1, 20)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)

  • Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3, 9)

  • sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto”. (Liber Exodus 3, 10)

  • Dixitque Moyses ad Deum: “Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?”. (Liber Exodus 3, 11)

  • Ait Moyses ad Deum: “Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?”. (Liber Exodus 3, 13)

  • Dixit Deus ad Moysen: “Ego sum qui sum”. Ait: “Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos”. (Liber Exodus 3, 14)

  • Dixitque iterum Deus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)

  • Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; (Liber Exodus 3, 16)

  • Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina