Trouvé 22 Résultats pour: plagis
Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)
et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26, 28)
Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus, (Liber Deuteronomii 25, 2)
ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. (Liber Deuteronomii 25, 3)
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. (Liber II Samuelis 7, 14)
Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem. (Liber II Paralipomenon 22, 6)
Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur. (Liber Ecclesiasticus 3, 30)
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. (Liber Isaiae 11, 12)
et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. (Liber Ieremiae 49, 36)
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. (Liber Ieremiae 50, 13)