Trouvé 28 Résultats pour: persecuti

  • Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)

  • Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam. (Liber Psalmorum 69, 5)

  • Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt. (Liber Psalmorum 69, 27)

  • Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. (Liber Psalmorum 119, 86)

  • SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. (Liber Psalmorum 119, 161)

  • Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum; (Liber I Maccabaeorum 2, 47)

  • Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)

  • Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 45)

  • Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi; (Liber II Maccabaeorum 8, 25)

  • COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)

  • Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina