Trouvé 61 Résultats pour: pecuniam
Si pater virginis eam dare noluerit, appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum. (Liber Exodus 22, 16)
Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram. (Liber Exodus 22, 24)
Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum”. (Liber Exodus 30, 16)
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. (Liber Leviticus 25, 37)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt”. (Liber Numeri 3, 48)
Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; (Liber Numeri 3, 49)
a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. (Liber Numeri 3, 50)
Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, (Liber Deuteronomii 23, 20)
Dixitque Ioas ad sacerdotes: “Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, (Liber II Regum 12, 5)
Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: “Quare sartatecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a notis vestris, sed ad instaurationem templi reddite eam”. (Liber II Regum 12, 8)
Acquieveruntque sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec instaurare sartatecta domus. (Liber II Regum 12, 9)