Trouvé 8 Résultats pour: paradisi

  • Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. (Liber Genesis 2, 9)

  • praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede; (Liber Genesis 2, 16)

  • Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. (Liber Genesis 3, 1)

  • de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)

  • Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3, 8)

  • Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. (Liber Genesis 3, 24)

  • in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt. (Prophetia Ezechielis 28, 13)

  • Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, (Prophetia Ezechielis 31, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina