Trouvé 125 Résultats pour: ostium ornatum
Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: (Evangelium secundum Lucam 21, 5)
“Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)
qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)
Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)
Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. (Actus Apostolorum 5, 9)
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)
Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode; (Actus Apostolorum 12, 13)
Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)
ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)
Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)