Trouvé 6520 Résultats pour: non
Dixitque ad eum: “Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. (Liber Genesis 19, 21)
Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)
Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies? (Liber Genesis 20, 4)
Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”. (Liber Genesis 20, 5)
Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)
Respondit Abraham: “Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. (Liber Genesis 20, 11)
Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)
“Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”. (Liber Genesis 21, 10)
Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)