Trouvé 27 Résultats pour: naves
Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 24)
Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem. (Liber II Paralipomenon 8, 18)
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)
et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber. (Liber II Paralipomenon 20, 36)
Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: “Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua”. Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)
pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam. (Liber Iob 9, 26)
In spiritu orientis conteres naves Tharsis. (Liber Psalmorum 48, 8)
illic naves pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo. (Liber Psalmorum 104, 26)
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. (Liber I Maccabaeorum 8, 26)
et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. (Liber I Maccabaeorum 8, 28)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)