Trouvé 2502 Résultats pour: mus

  • Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria; (Liber Genesis 43, 4)

  • sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo"”. (Liber Genesis 43, 5)

  • At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43, 7)

  • Iudas quoque dixit patri suo Israel: “Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri. (Liber Genesis 43, 8)

  • Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus”. (Liber Genesis 43, 10)

  • Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”. (Liber Genesis 43, 16)

  • Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)

  • Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus (Liber Genesis 43, 19)

  • locuti sunt: “Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas; (Liber Genesis 43, 20)

  • quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. (Liber Genesis 43, 21)

  • Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris”. (Liber Genesis 43, 22)

  • sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, (Liber Genesis 43, 33)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina