Trouvé 252 Résultats pour: murmurantem Moses ignis avaritia

  • ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; (Evangelium secundum Marcum 9, 48)

  • Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)

  • Dixitque ad illos: “Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”. (Evangelium secundum Lucam 12, 15)

  • Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)

  • Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; (Actus Apostolorum 2, 3)

  • Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)

  • repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, (Epistula ad Romanos 1, 29)

  • Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)

  • uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)

  • Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia. (Epistula II ad Corinthios 9, 5)

  • qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. (Epistula ad Ephesios 4, 19)

  • Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, (Epistula ad Ephesios 5, 3)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina