Trouvé 35 Résultats pour: montium

  • In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam. (Liber Isaiae 37, 24)

  • Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament. (Liber Isaiae 42, 11)

  • Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel. (Liber Ieremiae 3, 23)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. (Prophetia Osee 4, 13)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)

  • Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi. (Prophetia Michaeae 4, 1)

  • Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. (Prophetia Zachariae 6, 1)

  • Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • Et reges terrae et magnates et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et in petris montium; (Apocalypsis Ioannis 6, 15)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina