Trouvé 113 Résultats pour: longe
Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. (Evangelium secundum Lucam 16, 23)
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. (Evangelium secundum Lucam 23, 49)
alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”. (Actus Apostolorum 2, 39)
quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)
Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te””. (Actus Apostolorum 22, 21)
Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)