Trouvé 70 Résultats pour: lignum

  • Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)

  • Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. (Liber Esdrae 6, 11)

  • Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos”. Cui dixit rex: “Appendite eum in eo”. (Liber Esther 7, 9)

  • Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. (Liber Iob 14, 7)

  • Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. (Liber Iob 24, 20)

  • reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes. (Liber Iob 41, 19)

  • Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. (Liber Psalmorum 105, 33)

  • Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. (Liber Proverbiorum 3, 18)

  • Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)

  • Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina