Trouvé 62 Résultats pour: invenerunt

  • Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 143)

  • In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; (Liber I Maccabaeorum 1, 56)

  • et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine. (Liber I Maccabaeorum 2, 46)

  • Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)

  • Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: “Num, quem diligit anima mea, vidistis?”. (Canticum Canticorum 3, 3)

  • Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. (Canticum Canticorum 5, 7)

  • si enim tantum valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)

  • Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)

  • Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina