Trouvé 73 Résultats pour: in primo miraculo Jesu
Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)
In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe ravit super regnum Chaldaeorum, (Prophetia Danielis 9, 1)
Et ait ad me: “Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)
Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et roboraretur. (Prophetia Danielis 11, 1)
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; (Prophetia Danielis 14, 16)
Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Qui ait illis: “Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 12)
Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. (Evangelium secundum Marcum 16, 9)
“Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, (Evangelium secundum Lucam 14, 8)
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”. (Evangelium secundum Lucam 16, 5)
sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)