Trouvé 540 Résultats pour: illum
Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum; (Actus Apostolorum 23, 28)
Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. (Actus Apostolorum 23, 33)
de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem; (Actus Apostolorum 25, 15)
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? (Epistula ad Romanos 8, 32)
Quia si confitearis in ore tuo: “Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)
Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! (Epistula ad Romanos 14, 15)
Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)