Trouvé 149 Résultats pour: illorum
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)
et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; (Liber Sapientiae 3, 7)
iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 3, 8)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; (Liber Sapientiae 3, 17)
Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. (Liber Sapientiae 4, 5)
Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)
Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 15)
inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. (Liber Sapientiae 10, 19)
Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, (Liber Sapientiae 11, 15)
sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: (Liber Sapientiae 12, 10)