Trouvé 16 Résultats pour: idem

  • Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)

  • Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. (Liber Psalmorum 102, 28)

  • Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 40, 4)

  • Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)

  • Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)

  • Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; (Epistula I ad Corinthios 12, 4)

  • et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; (Epistula I ad Corinthios 12, 5)

  • et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)

  • haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)

  • De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina