Trouvé 12 Résultats pour: hortus

  • Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus; (Canticum Canticorum 4, 12)

  • Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua; (Liber Isaiae 1, 30)

  • Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur? (Liber Isaiae 29, 17)

  • donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, (Liber Isaiae 32, 15)

  • Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)

  • Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. (Liber Ieremiae 31, 12)

  • dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”. (Prophetia Ezechielis 36, 35)

  • Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)

  • Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)

  • Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina