Trouvé 77 Résultats pour: futurae duces
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo. (Prophetia Zachariae 12, 6)
Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)
Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 24)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)