Trouvé 161 Résultats pour: frater
Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. (Liber II Samuelis 1, 26)
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)
Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. (Liber II Samuelis 4, 6)
Quae respondit ei: “Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc. (Liber II Samuelis 13, 12)
Quae respondit ei: “Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti”. Et noluit audire eam; (Liber II Samuelis 13, 16)
Dixit autem ei Absalom frater suus: “Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac”. Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)
Et ait Absalom: “Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus”. Dixitque ad eum rex: “Cur vadet tecum?”. (Liber II Samuelis 13, 26)
Dixitque Ioab ad Amasam: “Estne pax tibi, mi frater?”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum. (Liber II Samuelis 20, 9)
Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)
Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta (Liber II Samuelis 23, 18)
Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)
Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)