Trouvé 37 Résultats pour: fortiter

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias. (Liber Proverbiorum 30, 33)

  • RES. “Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas”. (Liber Proverbiorum 31, 29)

  • Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)

  • Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”. (Liber Ieremiae 4, 5)

  • Clamavit fortiter et sic ait: “Succidite arborem et praecidite ramos eius, excutite folia eius et dispergite fructus eius. Fugiant bestiae de sub ea, et volucres de ramis eius. (Prophetia Danielis 4, 11)

  • Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina