Trouvé 641 Résultats pour: fiduciam in Deum
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)
si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. (Epistula I Petri 4, 16)
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)
Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. (Epistula I Ioannis 2, 28)
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)
Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)
Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)
Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)
In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)
Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)
Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)